- RASURA
- RASURAin Ecclesia Romana est in cisio capillorum in modum coronae facta, quâ Ecclesiastici insignes sunt: Germanus Patriarcha Constantinopolit. Raditur captu medium in gyrum, ut ea corona sit pro corona Christi. Beda Histor. Anglic. l. 1. c. 22. Abrasio capitis Ecclesiasticorum, in coronaeforma, coronam Salvatoris nostri spineam significat etc. Et quidem Episcopi ac Cardinales prae coeteris ampliorem rasuram deferunt: Pontisex autem totum caput rasum habet,praeter circulum capillorum brevem, ad sormam Monachorum Benedictionorum, de quo ritu, in Concilio Toletano IX. can. 40. ita disponitur: omnes Clerici vel Lectores, sicus Levitae et Sacerdotes, detonsô superius capite totô, inferius solum circuli coronam relinquant. Hodie vero rasura tam exigua in plerisque, ut vix cerni possit. Sed et Maronitae aliique Monachi Orientales, ita radunt caput, ut relinquant capillorum circulum in vertice, verum subtiliorem Monachis Occidentalibus. Quosdam tamen in modum crucis capita rasisse, Osorius testis est l. 3. rer. Eman. Quod hodieque observat Episcopus Carangor. Dioeces. Indiarum Oriental. uti legitur in libro, cui tit. Novus Orbis c. 133. De Christianis Georgianis memorat Roraldus Episcopus, qui floruit A. C. 1300. ac de Successibus Terrae S. scripsit, Clericos eorum in orbem, Laicos in quadrum, comam radere. Neque vero Clerici solum, in praefata Ecclesia sed et Moniales raduntur, uti docent Macri Fratres in Hierolex. voce Tonsura. Olim vero etiam Serapidis et Isidis Sacerdotes radebantur: Hodieque Mahometani totum caput radunt, floccum solum in vertice relinquentes, quod etiam, a Christianis sibi subditis, observari volunt etc. Vide supra passim, inprimis in voce Capillus seu Coma, ut ut ubi de Radendi ac Tondendi ritu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.